Book 1
sollicito genetrix erraverit anxia cursu ;
1
unde datae populis fruges et glande relicta
cesserit inventis Dodonia quercus aristis.
Dux Erebi quondam tumidas exarsit in iras
proelia moturus superis, quod solus egeret
conubiis sterilesque diu consumeret annos
impatiens nescire torum nullasque mariti
inlecebras nec dulce patris cognoscere nomen.
iam quaecumque latent ferali monstra barathro
in turmas aciemque ruunt contraque Tonantem
coniurant Furiae, crinitaque sontibus hydris
Tesiphone quatiens infausto lumine pinum
armatos ad castra vocat pallentia Manes,
paene reluctatis iterum pugnantia rebus
rupissent elementa fidem penitusque revulso
carcere laxatis pubes Titania vinclis
vidisset caeleste iubar rursusque cruentus
Aegaeon positis aucto de corpore nodis
obvia centeno vexasset fulmina motu.
Sed Parcae vetuere minas orbique timentes
ante pedes soliumque ducis fudere severam
canitiem genibusque suas cum supplice fletu
admovere manus, quarum sub iure tenentur
omnia, quae seriem fatorum pollice ducunt
longaque ferratis evolvunt saecula fusis.
prima fero Lachesis clamabat talia regi
incultas dispersa comas : “O maxime noctis
arbiter umbrarumque potens, cui nostra laborant
stamina, qui finem cunctis et semina praebes
nascendique vices alterna morte rependis,
qui vitam letumque regis (nam quidquid ubique
gignit materies, hoc te donante creatur
debeturque tibi certisque ambagibus aevi
rursus corporeos animae mittuntur in artus) :
ne pete firmatas pacis dissolvere leges,
quas dedimus nevitque colus, neu foedera fratrum
civili converte tuba, cur impia tollis
signa ? quid incestis aperis Titanibus auras ?
posce Iovem ; dabitur coniunx.” Vix illa 1 : pepercit
erubuitque preces, animusque relanguit atrox