Book 3
hae septem venere duces ; exercitus alter
1
Nympharum incedunt, acies formosa Dianae,
centum Taygeti, centum de vertice Cynthi
et totidem casto genuit quas flumine Ladon.
has ubi collectas vidit, sic Delia coepit :
“O sociae, mecum thalami quae iura perosae
virgineo gelidos percurritis agmine montes,
cernitis ut Latio superi communibus ornent
hunc annum studiis ? quantos Neptunus equorum
donet ab orbe greges ? laudi quod nulla canendae
fratris plectra vacent ? nostram quoque sentiat idem
quam meritis debemus opem. non spicula poscit
iste labor ; maneant clausis nunc sicca pharetris,
omnis et a solitis noster venatibus arcus
temperet ; in solam cruor hic servetur harenam.
retibus et clatris dilata morte tenendae
ducendaeque ferae, cupidas arcete sagittas ;
consulis in plausum casuris parcite monstris.
acceleret divisa manus : mihi cursus anhelas
tenditur ad Syrtes, mecum Dictynna Lycaste
et comes Opis eat ; steriles iuvat ire per aestus :
namque feras aliis tellus Maurusia donum
praebuit, huic soli debet sed victa tributum.
dum nos horribiles Libyae scrutamur alumnos,
Europae vos interea perquirite saltus
et scopulos. posita ludat formidine pastor
securisque canat Stilichonem fistula silvis.
pacet muneribus montes qui legibus urbes.”
Dixit et extemplo frondosa fertur ab Alpe
trans pelagus ; cervi currum subiere iugales,
quos decus esse deae primi sub limine caeli
roscida fecundis concepit Luna cavernis :
par nitor intactis nivibus ; frons discolor auro
germinat et spatio summas aequantia fagos
cornua ramoso surgunt procera metallo.
Opis frena tenet, fert retia rara Lycaste
auratasque plagas, inmortalesque Molossi
latrantes mediis circum iuga nubibus ibant.
quinque aliae paribus (Phoebe sic iusserat) armis
diversa regione ruunt ducitque cohortem