Thesauros Literature Epic de consulatu Stilichonis

de consulatu Stilichonis

de consulatu Stilichonis Claudian

Book 3

 
Eucherio puerumque ferens hic regia mater 1
 
Augusto monstravit avo ; laetatus at ille
 
sustulit in Tyria reptantem veste nepotem,
 
Romaque venturi gaudebat praescia fati,
 
quod te iam tanto meruisset pignore civem.
 
Nee tamen ingratum nec, qui benefacta referre
 
nesciat, hunc credas populum. si volvere priscos
 
annales libeat : quotiens hic proelia sumpsit
 
pro sociis ! quotiens dono concessit amicis
 
regibus Ausonio quaesitas sanguine terras !
 
publica sed numquam tanto se gratia fudit
 
adsensu : quis enim princeps non omnibus egit
 
obsequiis dominum sese patremque vocari,
 
quod tibi continuis resonant convexa diebus ?
 
macte novis consul titulis ! Mavortia plebes
 
te dominum Bruto non indignante fatetur
 
et, quod adhuc nullo potuit terrore coacta
 
libertas Romana pati, Stilichonis amori
 
detulit. exultant avidi, quocumque decorus
 
conspiciare loco, nomenque ad sidera tollunt
 
nec vaga dilecto satiantur lumina vultu :
 
seu circum trabeis fulgentibus aureus intres,
 
seu celebres ludos, solio seu fultus eburno
 
cingas iure forum, denso seu turbine vulgi
 
circumfusa tuae conscendant rostra secures.
 
Quae vero procerum voces, quam certa fuere
 
gaudia, cum totis exurgens ardua pennis
 
ipsa duci sacras Victoria panderet aedes !
 
o palma viridi gaudens et amica tropaeis
 
custos imperii virgo, quae sola mederis
 
vulneribus nullumque doces sentire laborem,
 
seu tibi Dictaeae placuerunt astra Coronae
 
seu magis aestivo sedes vicina Leoni,
 
seu sceptrum sublime Iovis seu Palladis ambis
 
aegida, seu fessi mulces suspiria Martis,
 
adsis perpetuum Latio votisque senatus
 
adnue, diva, tui. Stilicho tua saepius ornet
 
limina teque simul rediens in castra reducat.
 
hunc bellis comitare favens, hunc redde togatum
 
consiliis. semper placidis te moribus egit

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme