Book 3
imperium primique dedit cunabula iuris.
1
haec est exiguis quae finibus orta tetendit
in geminos axes parvaque a sede profecta
dispersit cum sole manus. haec obvia fatis
innumeras uno gereret cum tempore pugnas,
Hispanas caperet, Siculas obsideret urbes
et Gallum terris prosterneret, aequore Poenum,
numquam succubuit damnis et territa nullo
vulnere post Cannas maior Trebiamque fremebat
et, cum iam premerent flammae murumque feriret
hostis, in extremos aciem mittebat Hiberos
nec stetit Oceano remisque ingressa profundum
vincendos alio quaesivit in orbe Britannos.
haec est in gremium victos quae sola recepit
humanumque genus communi nomine fovit
matris, non dominae ritu, civesque vocavit
quos domuit nexuque pio longinqua revinxit.
huius pacificis debemus moribus omnes,
quod veluti patriis regionibus utitur hospes ;
quod sedem mutare licet ; quod cernere Thylen
lusus et horrendos quondam penetrare recessus ;
quod bibimus passim Rhodanum, potamus Orontem ;
quod cuncti gens una sumus. nec terminus umquam
Romanae dicionis erit, nam cetera regna
luxuries vitiis odiisque superbia vertit :
sic male sublimes fregit Spartanus Athenas
atque idem Thebis cecidit ; sic Medus ademit
Assyrio Medoque tulit moderamina Perses ;
subiecit Persen Macedo, cessurus et ipse
Romanis. haec auguriis firmata Sibyllae,
haec sacris animata Numae. huic 1 fulmina vibrat
Iuppiter ; hanc tota Tritonia Gorgone velat.
arcanas huc Vesta faces, huc orgia Bacchus
transtulit et Phrygios genetrix turrita leones ;
hue defensurus morbos Epidaurius hospes
reptavit placido tractu, vectumque per undas
insula Paeonium texit Tiberina draconem.
Hanc tu cum superis, Stilicho praeclare, tueris,
protegis hanc clipeo patriam regumque ducumque
praecipueque tuam. dedit haec exordia lucis