Book 3
haec Alamannorum spoliis, Australibus ilia
1
ditior exuviis ; illinc flavente Sygambri
caesarie, nigris hinc Mauri crinibus irent.
ipse albis veheretur equis currumque secutus
laurigerum festo fremuisset carmine miles.
hi famulos traherent reges ; hi facta metallo
oppida vel montes captivaque flumina ferrent.
hinc Libyci fractis lugerent cornibus amnes ;
inde catenate gemeret Germania Rheno. 25
sed non inmodicus proprii iactator honoris
consul, Roma, tuus. non illum praemia tantum
quam labor ipse iuvat ; strepitus fastidit inanes
inque animis hominum pompa meliore triumphat.
Non alium certe Romanae clarius arces
suscepere ducem, nec cum cedente rediret
Fabricius Pyrrho nec cum Capitolia curru
Pellaeae domitor Paullus conscenderet aulae.
nec similis Latias patefecit gloria portas
post Numidas Mario, post classica Martis Eoi
Pompeio. nulli pars aemula defuit umquam,
quae gravis obstreperet laudi, stimulisque malignis
facta sequebatur quamvis ingentia livor :
solus hie invidiae fines virtute reliquit
humanumque modum. quis enim livescere possit, 40
quod numquam pereant stellae ? quod luppiter olim
possideat caelum ? quod noverit omnia Phoebus ?
est aliquod meriti spatium, quod nulla furentis
invidiae mensura capit. ductoribus illis
praeterea diversus erat favor : aequior ille
patribus invisus plebi ; popularibus illi
munito studiis languebat gratia patrum.
omnis in hoc uno variis discordia cessit
ordinibus ; laetatur eques plauditque senator
votaque patricio certant plebeia favori.
O felix servata vocat quem Roma parentem !
o mundi communis amor, cui militat omnis
Gallia, quem regum thalamis Hispania nectit,
cuius et adventum crebris petiere Quirites
vocibus et genero meruit praestante senatus !
non sic virginibus flores, non frugibus imbres,