Book 2
servilem pepulisse notam ? defendis honorem
quem fugis, et spernis tota quem mole tueris ?
respuis oblatum, pro quo labente resistis ?
quae iam causa morae ? quo me cunctabere rursus
ingenio ? nullus Boreae metus, omnis et Austri
285
ora silet : cecidit Maurus, Germania cessit
et Ianum pax alta ligat. te consule necdum
digna feror ? titulumne levem parvique nitoris
credimus, Augusti quo se decorare fatentur,
sub iuga quo gentes captivis regibus egi ?
290
Non, si prodigiis casus natura futures
signat, polluimur macula, quod reris, Eois
omen erat. quamquam nullis mi hi cognita rebus
fabula ; vix tanto risit de crimine rumor,
opprobrii stat nulla fides nec littera venit
295
vulgatura nefas : in quo vel maxima virtus
est tua quod, nostros qui consulis omnia patres,
de monstris taceas. pellendi denique nulla
dedecoris sanctum violant oracula coetum
nec mea funestum versavit curia nomen.
300
pars sceleris dubitasse fuit : quaecumque profana
pagina de primo venisset limine Phoebi,
ante fretum deleta mihi, ne turpia castis
auribus Italiae fatorum 1 exempla nocerent.
publicus ille furor, quantum tua cura peregit,
305
secretum meruit, laetetur quisquis Eoos
scribere desierit fastos : portenta Gabinos
ista latent ; propriam labem texisse I'aborent.
cur ego, quem numquam didici sensive creatum,
gratuler exemptum ? delicti paenitet illos :
310
nos nec credidimus. Fuerit tamen omnibus unum
crimen et ad nostras manaverit usque secures :
plus ideo sumenda tibi fastigia vitas,
ne pereat tam priscus honos, qui portus honorum
semper erat. nullo sarciri consule damnum
315
excepto Stilichone potest, bene praescia tempus
mens tua distulerat ; titulo tunc crescere posses,
nunc per te titulus. consul succurre gravatis
consulibus, quicumque fuit, quicumque futurus ;
annum redde tuum, quem iam secura sequatur
320