Book 2
inmunis qui clade fuit. te sospite fas est
vexatum laceri corpus iuvenescere regni.
sub tot principibus quaecumque amisimus olim,
tu reddis. solo poterit Stilichone medente
crescere Romanum vulnus tectura cicatrix ;
205
inque suos tandem fines redeunte colono
Illyricis iterum ditabitur aula tributis.
Nec tamen humano cedit caeleste favori
iudicium : cingunt superi concordibus unum
praesidiis hostesque tuos aut litore produnt
210
aut totum oppositi claudunt fugientibus aequor
aut in se vertunt furiis aut militis ense
bacchati laniant Pentheo corpora ritu ;
insidias retegunt et in ipsa cubilia fraudum
ducunt ceu tenera venantem nare Molossi.
215
ominibus ventura notant aut alite monstrant
aut monitos certa dignantur imagine somnos.
Pro quibus innumerae trabearum insignia terrae
certatim petiere tibi. poscentibus ipse
restiteras et mens, aliorum prona favori,
220
index dura sui, facibus succensa pudoris
tarda verecundis excusat praemia causis.
ergo avidae tantosque novi spe consulis annos
elusae dominae pergunt ad limina Romae,
si minus adnuerit precibus, vel cogere certae
225
cunctantem votoque moras auferre paratae.
conveniunt ad tecta deae, quae Candida lucent
monte Palatino. glaucis tum prima Minervae
nexa comam foliis fulvaque intexta micantem
veste Tagum tales profert Hispania voces :
230
“Cunctamihi semper Stilicho, quaecumque poposci,
concessit tantumque suos invidit honores.
Augusti potuit soceri contemnere fasces :
iam negat et genero. si non ut ductor ab orbe
quem regit, accipiat saltem cognatus ab aula.
235
exiguumne putat, quod sic amplexus Hiberam
progeniem nostros inmoto iure nepotes
sustinet, ut patrium commendet purpura Baetim ?
quod pulchro Mariae fecundat germine regnum ?
quod dominis speratur avus ?” Tum flava repexo
240