Thesauros Literature Epic de consulatu Stilichonis

de consulatu Stilichonis

de consulatu Stilichonis Claudian

Book 1

 
vincebat celeres, et pax a fonte profecta
 
cum Rheni crescebat aquis. ingentia quondam
 
nomina, crinigero flaventes vertice reges,
 
qui nec principibus donis precibusque vocati
 
paruerant, iussi properant segnique verentur 205
 
offendisse mora; transvecti lintribus amnem
 
occursant ubicumque velit. nec fama fefellit
 
iustitiae: videre pium, videre fidelem.
 
quem veniens timuit, rediens Germanus amavit.
 
illi terribiles, quibus otia vendere semper 210
 
mos erat et foeda requiem mercede pacisci,
 
natis obsidibus pacem tam supplice vultu
 
captivoque rogant, quam si post terga revincti
 
Tarpeias pressis subeant cervicibus arces.
 
omne, quod Oceanum fontesque interiacet Histri, 215
 
unius incursu tremuit; sine caede subactus
 
servitio Boreas exarmatique Triones.
 
Tempore tam parvo tot proelia sanguine nullo
 
perficis et luna nuper nascente profectus
 
ante redis, quam tota fuit, Rhenumque minacem 220
 
cornibus infractis adeo mitescere cogis,
 
ut Salius iam rura colat flexosque Sygambrus
 
in falcem curvet gladios, geminasque viator
 
cum videat ripas, quae sit Romana, requirat;
 
ut iam trans fluvium non indignante Chauco 225
 
pascat Belga pecus, mediumque ingressa per Albim
 
Gallica Francorum montes armenta pererrent;
 
ut procul Hercyniae per vasta silentia silvae
 
venari tuto liceat, lucosque vetusta
 
religione truces et robur numinis instar 230
 
barbarici nostrae feriant impune bipennes.
 
Ultro quin etiam devota mente tuentur
 
victorique favent. quotiens sociare catervas
 
oravit iungique tuis Alamannia signis!
 
nec doluit contempta tamen, spretoque recessit 235
 
auxilio laudata fides, provincia missos
 
expellet citius fasces quam Francia reges,
 
quos dederis. acie nec iam pulsare rebelles,
 
sed vinclis punire licet; sub iudice nostro
 
regia Romanus disquirit crimina carcer: 240

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme