augurium peiore via, truncataque membra
1
nutricemque lupam Romae regnoque minari.
tunc reputant annos interceptoque volatu
vulturis incidunt properatis saecula metis.
Solus erat Stilicho, qui desperantibus augur
sponderet meliora manu, dubiaeque salutis
dux idem vatesque fuit. durate parumper
inquit “et excussis muliebribus ore querellis
fatorum toleremus onus, nil nautica prosunt
turbatae lamenta rati nec segnibus undae
planctibus aut vanis mitescunt flamina votis.
nunc instare manu, toto nunc robore niti
communi pro luce decet : succurrere velis,
exhaurire fretum, varios aptare rudentes
omnibus et docti iussis parere magistri.
non, si perfidia nacti penetrabile tempus
inrupere Getae, nostras dum Raetia vires
occupat atque alio desudant Marte cohortes,
idcirco spes omnis abit. mirabile posset
esse mihi, si fraude nova vel calle reperto
barbarus ignotas invaderet inscius Alpes ;
nunc vero geminis clades repetita tyrannis
famosum vulgavit iter nec nota fefellit
semita praestructum bellis civilibus hostem.
per solitas venere vias, aditusque sequendos
barbarico Romana dedit discordia bello.
Sed nec praeteritis haec res incognita saeclis :
saepe lacessitam, sed non impune, fatemur
Ausoniam. haec Senonum restinxit sanguine flammas,
haec et Teutonico quondam patefacta furori
colla catenati vidit squalentia Cimbri.
vile decus, quod non erexit praevius horror ;
ingentes generant discrimina magna triumphos.
Quid turpes iam mente fugas, quid Gallica rura
respicitis Latioque libet post terga relicto
longinquum profugis Ararim praecingere castris ?
scilicet Arctois concessa gentibus urbe
considet regnum Rhodano capitique superstes
truncus erit ? vestros stimulant si pignora sensus,
me quoque non impar naturae cura remordet,