Book 1
invito1 genitore, vide, civile calebat
discidium; dubio stabant Romana sub ictu;
quis procul Armenius vel quis Maeotide ripa
rex ignotus agit, qui me non iuvit euntem
auxilio? fovere Getae, venere Geloni.
245
solus at hic non puppe data, non milite misso
subsedit fluitante fide, si signa petisset
obvia, detecto summissius hoste dolerem:
restitit in speculis fati turbaque reductus
libravit geminas eventu iudice vires
250
ad rerum momenta cliens seseque daturus
victori; fortuna simul cum mente pependit.
o si non cupidis essem praereptus ab astris,
exemplum sequerer Tulli laniandaque dumis
impia diversis aptarem membra quadrigis.
255
germani nunc usque tui responsa colebat:
en iterum calcat. tali te credere monstro
post patrem fratremque paras? sed magna rependit
inque tuam sortem numerosas transtulit urbes!
ergo fas pretio cedet? mercede placebit
260
proditio? taceo, laesi quod transfuga fratris,
quod levis ingenio. quamvis discrimine summo
proditor adportet suspensa morte salutem
numquam gratus erit. damnamus luce reperta
perfidiam nec nos patimur committere tali.
265
hoc genus emptori cives eum moenibus offert,
hoc vendit patriam. plerique in tempus abusi
mox odere tamen: tenuit sic Graia Philippus
oppida; Pellaeo libertas concidit auro.
Romani scelerum semper sprevere ministros.
270
noxia pollicitum domino miscere venena
Fabricius regi nudata fraude remisit,
infesto quem Marte petit, bellumque negavit
per famuli patrare nefas, ductosque Camillus
trans murum pueros obsessae reddidit urbi.
275
Traduntur poenis alii, eum proelia tollunt;
hic manet ut moveat? quod respuit alter in hostem,
suscipis in fratrem? longi pro dedecus aevi!
cui placet, australes Gildo condonat habenas
tantaque mutatos sequitur provincia mores.
280