Thesauros Literature Epic de bello Gildonico

de bello Gildonico

de bello Gildonico Claudian
Books
Book 1

Book 1

 
crimen et infandas excusat coniuge mensas.
 
hic odium, non poena fuit. te perdita iura,
 
te pater ultorem, te nudi pulvere manes,
 
te pietas polluta rogat; si flentibus aram
 
et proprium miseris numen statuistis, Athenae, 405
 
si Pandionias planctu traxere phalanges
 
Inachides belloque rogos meruere maritis,
 
si maesto squalore comae lacrimisque senatum
 
in Numidas pulsus solio commovit Adherbal:
 
hunc quoque nunc Gildo, tanto quem funere mersit, 410
 
hunc doleat venisse ducem seseque minorem
 
supplicibus sciat esse tuis. quem sede fugavit,
 
hunc praeceps fugiat, fregit quem clade, tremiscat
 
agnoscatque suum, trahitur dum victima, fratrem.”
 
Haec ubi sederunt genero, notissima Marti 415
 
robora, praecipuos electa pube maniplos
 
disponit portuque rates instaurat Etrusco.
 
Herculeam suus Alcides Ioviamque cohortem
 
rex ducit superum, premitur nec signifer ullo
 
pondere: festinant adeo vexilla moveri. 420
 
Nervius insequitur meritusque vocabula Felix
 
dietaque ab Augusto legio nomenque probantes
 
invicti clipeoque animosi teste Leones.
 
Dictis ante tamen princeps confirmat ituros
 
aggere conspicuus; stat circumfusa iuventus 425
 
nixa hastis pronasque ferox accommodat aures:
 
“Gildonem domitura manus, promissa minasque
 
tempus agi. si quid pro me doluistis, in armis
 
ostentate mihi; iusto magnoque triumpho
 
civiles abolete notas; sciat orbis Eous 430
 
sitque palam Gallos causa, non robore vinci.
 
nec vos, barbariem quamvis collegerit omnem,
 
terreat. an Mauri fremitum raucosque repulsus
 
umbonum et vestros passuri comminus enses?
 
non contra clipeis tectos gladiisque micantes 435
 
ibitis: in solis longe fiducia telis.
 
exarmatus erit, cum missile torserit, hostis.
 
dextra movet iaculum, praetentat pallia laeva;
 
cetera nudus eques. sonipes ignarus habenae;
 
virga regit, non ulla fides, non agminis ordo: 440

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme