scilicet egregiis ornabere victor opimis.
22
inruat in miseros cognata potentia cives ;
audiat haec commune solum longeque carinis
nota Pharos, flentemque attollens gurgite vultum
nostra gemat Nilus numerosis funera ripis.
Sic non Aethiopum campos aestate pererrem
23
nec Scythico brumam sub Iove nudus agam,
sic non imbriferam noctem ducentibus Haedis
Ionio credam turgida vela mari,
sic non Tartareo Furiarum verbere pulsus
irati relegam carmina grammatici :
nulla meos traxit petulans audacia sensus,
liberior iusto nec mihi lingua fuit.
versiculos, fateor, non cauta voce notavi,
heu miser ! ignorans, quam grave crimen erat.
Orpheos alii libros impune lacessunt
nec tua securum te, Maro, fama vehit ;
ipse parens vatum, princeps Heliconis, Homerus
iudicis excepit tela severa notae.
sed non Vergilius, sed non accusat Homerus :
neuter enim quaestor, pauper uterque fuit.
en moveo plausus ! en pallidus omnia laudo
et clarum repeto terque quaterque " sophos " !
ignoscat placidus tandem flatusque remittat
et tuto recitet quod libet ore : placet.
Horret apex capitis ; medio fera lumina surgunt
24
vertice ; cognatus dorso durescit amictus.
armavit natura cutem dumique rubentes
cuspidibus parvis multos acuere rubores.
Carmina per thalamum quamvis festina negare
praef
nec volui genero nec potui socero.
hic socius, dux ille mihi nostrique per aulam
ordinis hic consors emicat, ille prior,
hune mihi coniungit studiis communibus aetas ;
hune mihi praeponit vel senium vel honos.
carmen amor generi, soceri reverentia poscit
officio vatis, militis obsequio.
Forte Venus blando quaesitum frigore somnum
vitibus intexti gremio successerat antri
densaque sidereos per gramina fuderat artus