Thesauros Literature Epic Carminum minorum corpusculum

Carminum minorum corpusculum

Carminum minorum corpusculum Claudian
Books
 
terraque maternum sedula iuvit onus, 17
 
quodsi notus amor provexit in astra Laconas,
 
Aenean Phrygio raptus ab igne pater,
 
si vetus Argolicos inlustrat gloria fratres,
 
qui sua materno colla dedere iugo :
 
cur non Amphinomo, cur non tibi, fortis Anapi,
 
aeternum Siculus templa dicavit honos ?
 
plura licet summae dederit Trinacria laudi,
 
noverit hoc maius se genuisse nihil ;
 
nec doleat damnis, quae devius intulit ardor,
 
nec gemat exustas igne furente domos.
 
non potuit pietas flamma cessante probari :
 
emptum est ingenti clade perenne decus.
 
Adspice morigeras Rhodani torrentis alumnas 18
 
imperio nexas imperioque vagas,
 
dissona quam varies flectant ad murmura cursus
 
et certas adeant voce regente vias.
 
quamvis quaeque sibi nullis discurrat habenis
 
et pateant duro libera colla iugo,
 
ceu constricta tamen servit patiensque laborum
 
barbaricos docili concipit aure sonos.
 
absentis longinqua valent praecepta magistri,
 
frenorumque vicem lingua virilis agit.
 
haec procul angustat sparsas spargitque coactas :
 
haec sistit rapidas, haec properare facit.
 
laeva iubet : laevo deducunt limite gressum.
 
mutavit strepitum : dexteriora petunt.
 
nec vinclis famulae nec libertate feroces,
 
exutae laqueis, sub dicione tamen
 
consensuque pares et fulvis pellibus hirtae
 
esseda Concordes multisonora trahunt.
 
miraris, si voce feras pacaverit Orpheus,
 
cum pronas pecudes Gallica verba regant ?
 
Italiae commune decus, Rubiconis amoeni 19
 
incola, Romani fama secunda fori,
 
Graiorum populis et nostro cognite Nilo
 
(utraque gens fasces horret amatque tuos) :
 
carmina ieiunas poscis solantia fauces ?
 
tester amicitiam nulla fuisse domi.
 
nam mihi mox nidum pennis confisa relinquunt

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme