Thesauros Literature Epic Carminum minorum corpusculum

Carminum minorum corpusculum

Carminum minorum corpusculum Claudian
Books
 
mira silex mirusque latex, et flumina vincit 37
 
et lapides merito, quod fluit et lapis est.
 
Dum crystalla puer contingere lubrica gaudet 38
 
et gelidum tenero pollice versat onus,
 
vidit perspicuo deprensas marmore lymphas,
 
dura quibus solis parcere novit hiems,
 
et siccum relegens labris sitientibus orbem
 
inrita quaesitis oscula fixit aquis.
 
Marmoreum ne sperne globum : spectacula transit 39
 
regia nec Rubro vilior iste mari.
 
informis glacies, saxum rude, nulla figurae
 
gratia, sed raras inter habetur opes.
 
Quid rear, adfatus quod non mihi dirigis ullos 40
 
nec redit alterno pollice ducta salus ?
 
scribendine labor ? sed quae tam prona facultas,
 
carmina seu fundis seu Cicerone tonas ?
 
cedere divitiis animi fortuna fatetur
 
et tantas oris copia vincit opes.
 
An rarus qui scripta ferat ? quin tempore nullo
 
cessant Flaminiae pulverulenta viae,
 
cum fluat ingenium, cum sit qui dicta reportet,
 
quae, nisi contemnor, causa relicta tibi ?
 
despicis ergo tuum, si fas est credere, vatem
 
perfidus, et spatio debilitatur amor.
 
Excidimusne tibi ? lucem iam condet Hydaspes,
 
et Tartesiaco, Sol, oriere vado,
 
candescet Geticis Meroe conversa pruinis
 
claraque se vetito proluet Ursa mari,
 
et, si iam nostros fastidit Olybrius ignes,
 
constat Oresteam nil valuisse fidem.
 
Quin age rumpe moras solaturusque sodalem
 
absens eloquio fertiliore doce,
 
crebraque facundo festinet littera cursu
 
libris atque animis insinuanda meis.
 
dignatus tenui Caesar scripsisse Maroni,
 
nec tibi dedecori Musa futura. vale.
 
Quem, precor, inter nos habitura silentia finem ? 41
 
quando dabit caras littera grata vices ?
 
me timidum vel te potius dixisse superbum
 
convenit ? alterius crimen utrumque tenet,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme