Thesauros Literature Epic Carminum minorum corpusculum

Carminum minorum corpusculum

Carminum minorum corpusculum Claudian
Books
 
pars fuit humani generis, latuitque sub uno 32
 
pectore, qui totum late complectitur orbem,
 
et qui non spatiis terrae, non aequoris unda
 
nec capitur caelo, parvos confluxit in artus.
 
quin et supplicii nomen nexusque subisti,
 
ut nos subriperes leto mortemque fugares
 
morte tua, mox aetherias evectus in auras
 
purgata repetens laetum tellure parentem.
 
Augustum foveas, festis ut saepe diebus
 
annua sinceri celebret ieiunia sacri.
 
Possedit glacies naturae signa prioris 33
 
et fit parte lapis, frigora parte negat.
 
sollers lusit hiems, imperfectoque rigore
 
nobilior vivis gemma tumescit aquis.
 
Lymphae, quae tegitis cognato carcere lymphas. 34
 
et, quae nunc estis quaeque fuistis, aquae,
 
quod vos ingenium iunxit ? qua frigoris arte
 
torpuit et maduit prodigiosa silex ?
 
quis tepor inclusus securas vindicat undas ?
 
interior glacies quo liquefacta Noto ?
 
gemma quibus causis arcano mobilis aestu
 
vel concreta fuit vel resoluta gelu ?
 
Solibus indomitum glacies Alpina rigorem 35
 
sumebat nimio iam pretiosa gelu
 
nec potuit toto mentiri corpore gemmam,
 
sed medio mansit proditor orbe latex,
 
auctus honor ; liquidi crescunt miracula saxi,
 
et conservatae plus meruistis aquae.
 
Adspice porrectam splendenti fragmine venam, 36
 
qua trahitur limes lucidiore gelu.
 
hic nullum Borean nec brumam sentit opacus
 
umor, sed varias itque reditque vias.
 
non illum constrinxit hiems, non Sirius axis,
 
aetatis spatium non tenuavit edax.
 
Clauditur inmunis convexo tegmine rivus, 37
 
duratisque vagus fons operitur aquis.
 
nonne vides, propriis ut spumet gemma lacunis
 
et refluos ducant pocula viva sinus
 
udaque pingatur radiis obstantibus Iris,
 
secretas hiemes sollicitante die ?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme