Thesauros Literature Epic Carminum minorum corpusculum

Carminum minorum corpusculum

Carminum minorum corpusculum Claudian
Books
 
absolvens puppisque moras crimenque pudoris : 30
 
Penelope trahat arte procos fallatque furentes
 
stamina nocturnae relegens Laertia telae :
 
non tamen audebunt titulis certare Serenae.
 
Quodsi nobilitas cunctis exordia pandit
 
laudibus atque omnes redeunt in semina causae,
 
quis venerabilior sanguis, quae maior origo
 
quam regalis erit ? non hoc privata dedere
 
limina nec tantum poterat contingere nomen
 
angustis laribus ; patruo te principe celsam
 
bellipotens inlustrat avus, qui signa Britanno
 
intulit Oceano Gaetulaque reppulit arma.
 
claram Scipiadum taceat Cornelia gentem
 
seque minus iactet Libycis dotata trophaeis.
 
cardine tu gemino laurus praetendis avitas :
 
inde Caledoniis, Australibus inde parentum
 
cingeris exuviis. necdum moderamina mundi
 
sumpserat ilia domus, cum te Lucina beatis
 
adderet astrorum radiis, o maxima rerum
 
gloria : post genitam didicit regnare Serenam.
 
Quid dignum memorare tuis, Hispania, terris
 
vox humana valet ? primo lavat aequore solem
 
India : tu fessos exacta luce iugales
 
proluis inque tuo respirant sidera fluctu.
 
dives equis, frugum facilis, pretiosa metallis,
 
principibus fecunda piis, tibi saecula debent
 
Traianum ; series his fontibus Aelia fluxit.
 
hinc senior, pater, hinc iuvenum diademata fratrum.
 
namque aliae gentes, quas foedere Roma recepit
 
aut armis domuit, varies aptantur in usus
 
imperii ; Phariae segetes et Punica messis
 
castrorum devota cibo ; dat Gallia robur
 
militis ; Illyricis sudant equitatibus alae :
 
sola novum Latiis vectigal Hiberia rebus
 
contulit Augustos. fruges, aeraria, miles
 
undique conveniunt totoque ex orbe leguntur :
 
haec generat qui cuncta regant. nec laude virorum
 
censeri contenta fuit, nisi matribus aeque
 
vinceret et gemino certatim splendida sexu
 
Flaccillam Mariamque daret pulchramque Serenam.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme