Thesauros Literature Epic Carminum minorum corpusculum

Carminum minorum corpusculum

Carminum minorum corpusculum Claudian
Books
 
princeps militiae, qua non inlustrior extat
 
altera, cunctorum tabulas adsignat honorum, 85
 
regnorum tractat numeros, constringit in unum
 
sparsas imperii vires cuneosque recenset
 
dispositos : quae Sarmaticis custodia ripis,
 
quae saevis obiecta Getis, quae Saxona frenat
 
vel Scottum legio, quantae cinxere cohortes 90
 
Oceanum, quanto pacatur milite Rlienus.
 
casta domus, sincera fides, industria sollers.
 
elegit Stilicho ; nihil ultra laudibus addi
 
iudiciove potest, tali nubente puella
 
nonne tibi cessare nefas ? duc protinus omnes, 95
 
duc age. marcentes cupio quassare coronas
 
et vibrare faces et noctem ducere ludo.
 
haec quoque non vilem iam fistula commodat usum responsura choris.”
 
Vix haec Hymenaeus ; at illa
 
fontibus abluitur gelidis legemque capillo 100
 
reddit et ornatum formae prelisque solutae
 
mira Dioneae sumit velamina telae.
 
floribus extruitur currus ; iuga floribus halant ;
 
florea purpureas adnectunt frena columbas.
 
undique concurrunt volucres, quaecumque frementem 105
 
permulcent Athesin cantu, quas Larius audit,
 
quas Benacus alit, quas excipit amne quieto
 
Mincius : ereptis obmutuit unda querellis.
 
Eridani ripas et raucae stagna Padusae
 
diffugiens nudavit olor. laetantur Amores 110
 
frenatisque truces avibus per nubila vecti
 
ostentant se quisque deae magnoque tumultu
 
confligunt pronique manus in verbera tendunt
 
atque impune cadunt : lapsus meliore volatu
 
consequitur vincitque suos auriga iugales. 115
 
Ut thalami tetigere fores, tum vere rubentes
 
desuper invertunt calathos largosque rosarum
 
imbres et violas plenis sparsere pharetris
 
collectas Veneris prato, quibus ipse pepercit
 
Sirius et teneras dementi sidere fovit. 120
 
gemmatis alii per totum balsama tectum
 
effudere cadis, duro quae saucius ungue
 
Niliacus pingui desudat vulnere cortex,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme