Thesauros Literature Epic Carminum minorum corpusculum

Carminum minorum corpusculum

Carminum minorum corpusculum Claudian
Books
 
“Numquamne, puer, dilecta relinques
 
carmina ? maternis numquam satiabere donis 45
 
dedite Musarum studio nimiumque parentis
 
aemule ? quid medio tecum modularis in aestu ?
 
iamne tibi sordent citharae ? iam lustra Lycaei
 
atque pecus cordi redituraque rupibus Echo ?
 
huc ades et tantae nobis edissere causas 50
 
laetitiae, cui pompa toro tam clara resultet,
 
quae nova dotetur virgo : patriamque genusque
 
pande, quibus terris orti, quo semine ducti.
 
haud ignarus enim, nec te conubia fallunt
 
ulla ; tuo primae libantur 1 foedere noctes.” 55
 
Ille refert : “equidem dudum te, diva, morantem
 
mirabar, quod adhuc tanti secura maneres
 
coniugii. non parva tibi mandatur origo.
 
fascibus insignes et legum culmine fultae
 
convenere domus et qui lectissimus orbi 60
 
sanguis erat. rubris quae fluctibus insula latrat,
 
qui locus Aethiopum, quae sic impervia famae
 
secessit regio, quo non rumore secundo
 
Palladii penetravit amor mentisque benigna
 
temperies doctique sales et grata seneclus ? 65
 
per cunctos iit ille gradus aulaeque labores
 
emensus tenuit summae fastigia sedis
 
Eoum stabili moderatus iure senatum.
 
hic splendor iuveni. cunabula prima puellae
 
Danuvius veteresque Tomi. Mavortia matris 70
 
nobilitas spoliis armisque exultat avitis
 
inmensamque trahit Celerini robore lucem,
 
qui quondam Meroen iussus Nilumque tueri,
 
cum sibi post obitus et Parthica fulmina Cari 1
 
sceptra daret miles rebusque imponere vellet, 75
 
despexit fremitus et praetulit otia regno ;
 
respuit ingestum, quod vi, quod poscere ferro
 
posthabita pietate solent. tum purpura primum
 
inferior virtute fuit meruitque repulsam
 
obvia maiestas. doluit Fortuna minorem 80
 
se confessa viro. magnum delata potestas,
 
maiorem contempta probat. Cognomina sumpsit
 
plena ducum genitor. paulatim vectus ad altum

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme