Thesauros Literature encyclopedia Naturalis Historia

Naturalis Historia

Naturalis Historia Pliny the Elder

Book 2

6 inter hanc caelumque eodem spiritu pendent certis discreta spatiis septem sidera, quae ab incessu vocamus errantia, cum errent nulla minus illis. eorum medius sol fertur, amplissima magnitudine ac potestate nec temporum modo terrarumque, sed siderum etiam ipsorum caelique rector. Cic. somn. Scip. 4, 9. Homer γ 277. μ 323.hunc esse mundi totius animum ac planius mentem, hunc principale naturae regimen ac numen credere decet opera eius aestimantes. hic lucem rebus ministrat aufertque tenebras, hic reliqua sidera occultat, inlustratinlustrat om.opva.H; hic vices temporum annumque semper renascentem ex usu naturae temperat; hic caeli tristitiam discutit atque etiam humani nubila animi serenat; hic suum lumen ceteris quoque sideribus feneratfenerat dTv. ferenat r, praeclarus, eximius, omnia intuens, omnia etiam exaudiens, ut principi litterarum Homero placuisse in uno eo video.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme