Book 17
23
<26> Est quorundam inperitia sub ramo vitem vinculo suspendendi, suffocante iniuria. contineri debet vimine , non artari; quin immo etiam quibus salices supersunt , molliore hoc vinculo facere malunt, herbaque Siculi, quam vocant ampelodesmon, Graecia vero universa iunco, cypero, ulva. liberata quoque vinculoan uinculo uolt? per aliquot dies vagari et incondita spargi atque in terra, quam per totum annum spectaverit, recumbere; namque utut v. om. ll. veterina a iugo et canes a cursu volutatio iuvat, ita tumiuuat ita tum dv. uiuacitatum r. et vitium porrigi lumbos. arbor quoque ipsa gaudet adsiduo levataleuato d. onere, similis respiranti, nihilque est in opere naturae, quod non exemplo dierum noctiumque aliquas vices feriarum velit. ob id protinus a vindemia putari et lassas etiamnumetiamnum dv. setiannum E. setiam///// D1. etiam D2. fructu edito inprobatur. putatae rursus alligentur alio loco, namque orbitas vinculi sentiunt vexatione non dubia.