Thesauros Literature encyclopedia Naturalis Historia

Naturalis Historia

Naturalis Historia Pliny the Elder

Book 16

26 init.: Th. H. II 8, 1. Novellae arbores carent fructu, quamdiu crescunt . perdunt facillime ante maturitatem palma, ficus, amygdala, malus, pirus, item punica, quae etiam roribus nimiis et pruinis florem amittit. qua de causa inflectunt ramos eius, ne subrecti umorem infestum excipiant atque contineant. pirus et amygdala, etiam si non pluat, sed fiat austrinum caelum aut nubilum, amittunt florem et primos fructus, si, cum defloruere, tales dies fuerint. ocissime autem salix amittit semen,Th. H. III 1, 3. Homers κ 510. Th. C. II 9, 14. H. III 3, 4. antequam omnino maturitatem sentiat, ob id dicta Homero frugiperdiafrugiperdia D2dJ. -da v. frugifer die r.. secuta aetas scelere suo interpretata est hanc sententiam, quando semen salicis mulieri sterilitatis medicamentum esse constat. sed in hoc quoque providens natura facile nascenti et depacto surculo incuriosius semen dedit. una tamen proditur ad maturitatem perferre solita in Creta insula ipso descensudescensu dv. -so r. Iovis speluncae durumdurum ego. cfr. Pliniana p. 33. dorum DG. edorum d. torum E. thorum Arund. torvum v. ligneumque, magnitudine ciceris.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme