Thesauros Literature encyclopedia Naturalis Historia

Naturalis Historia

Naturalis Historia Pliny the Elder

Book 16

22 Th. H. I 10, 1. Foliorum unitas in suo cuique genere permanet, praeterquam populo, hederae, crotoni, quam et cici diximus15,25 vocari.
23 populi tria genera: alba ac nigra et quae Libyca appellaturappellatur v. -antur ll., minima folio ac nigerrima fungisque enascentibus laudatissima. alba folio bicolor, superne candicans, inferiore parte viridi. huic nigraeque et crotonicrotoni Tv. -tam G. cotoni d. -tam D. -ta E. in iuventa circinatae rotunditatis sunt, vetustiora in angulos exeunt. e contrario hederae angulosa rotundantur. populorum foliis grandissima lanugo evolat candida et radiatacandida et radiata D2J. -dae traditae dH. -dae tradita rv., foliofilo TJ. numerosiore candicant utcandicant ut ego. candida et ut ll. v. -dae fiunt J. villiuilli v. uillae ll. J. iuli B. iulus C.. folia granatis et amygdalis rubentia.
23 Mirum in primis id quod ulmo tiliaeque et oleae et populo albae et salici evenit. circumaguntur enim folia earum post solstitium, nec alio argumento certius intellegitur sidus confectum.ibid. 2.
24 est et publica omnium foliorum in ipsis differentia. namque pars inferior a terra herbido viret colore, ab eadem leviora nervos callumque et articulos in superiore habent parte, incisuras vero subter, ut manus humana. oleae superne candidiora et minus levia, item hederae. sed omnium folia cotidie ad solem oscitant, inferiores partes tepefieri volentiauolentia dv. uiol- r.. superior pars omnium lanuginem quantulamcumque habet, quae in aliis gentium lana est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme