Thesauros Literature elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 9

 
iure igitur lacrimas Celso libamus adempto.
 
cum fugerem, vivo quas dedit ille mihi:
 
carmina iure damus raros testantia mores,
 
ut tua venturi nomina, Celse, legant.
 
hoc est, quod possum possim Geticis tibi mittere ab arvis 45
 
hoc solum est istic quod licet esse meum.
 
funera non potui comitare nec ungere corpus,
 
aque tuis toto dividor orbe rogis,
 
qui potuit, quem tu pro numine vivus habebas,
 
praestitit officium Maximus omne tibi. 50
 
ille tibi exequias et magni funus honoris
 
fecit et in gelidos versit vertit corr Heinsius amoma sinus,
 
diluit et lacrimis maerens unguenta profusis
 
ossaque vicina condita texit humo.
 
qui quoniam extinctis, quae debet, praestat amicis, 55
 
et nos extinctis adnumerare potest.
← Önceki Şiir 9 · 3 / 3 Sonraki bölüm →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme