Thesauros Literature elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 9

 
o quotiens vitae custos invisus amarae
 
continuit promptas in mea fata manus!
 
o quotiens dixit " placabilis ira deorum est:
 
vive nec ignosci tu tibi posse nega!
 
vox tamen illa fuit celeberrima, " respice, quantum 25
 
debeat auxilium Maximus esse tibi.
 
Maximus incumbet, quaque est pietate, rogabit,
 
ne sit ad extremum Caesaris ira tenax;
 
cumque suis fratris vires adhibebit, et omnem,
 
quo levius doleas, experietur opem. 30
 
haec mihi verba malae minuerunt taedia vitae.
 
quae tu ne fuerint, Maxime, vana cave.
 
huc quoque venturum mihi se iurare solebat
 
non nisi te longae ius sibi dante viae.
 
nam tua non alio coluit penetralia ritu, 35
 
terrarum dominos quam colis ipse deos.
 
crede mihi, multos habeas cum dignus amicos,
 
non fuit e multis quolibet ille minor,
 
si modo non census nec clarum nomen avorum
 
sed probitas magnos ingeniumque facit, 40
← Önceki Şiir 9 · 2 / 3 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme