Şiir 9
Quae mihi de rapto tua tua nunc venit epistula Celso,
protinus est lacrimis umida facta meis;
quodque nefas dictu, fieri nec posse putavi,
invitis oculis littera lecta tua est.
nec quicquam ad nostras pervenit acerbius aures,
5
ut sumus in Ponto, perveniatque precor,
ante meos oculos tamquam praesentis imago
haeret, et extinctum vivere fingit amor.
saepe refert animus lusus gravitate carentes,
seria cum liquida saepe peracta fide.
10
nulla tamen subeunt mihi tempora densius illis,
quae vellem vitae summa fuisse meae,
cum domus ingenti subito mea lapsa ruina
concidit in domini procubuitque caput.
adfuit ille mihi, cum me pars magna reliquit,
15
Maxime, fortunae nec fuit ipse comes,
illum ego non aliter flentem mea funera vulnera vidi,
ponendus quam si frater in igne foret.
haesit in amplexu consolatusque iacentem est,
cumque meis lacrimis miscuit usque suas.
20