Thesauros Literature elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 8

 
non meus amissos animus desiderat agros,
 
ruraque Paeligno conspicienda solo,
 
nec quos piniferis positos in collibus hortos
 
spectat Flaminiae Clodia iuncta viae.
 
quos ego nescio cui colui, quibus ipse solebam 45
 
ad sata fontanas, nec pudet, addere aquas:
 
sunt ubi, ibi si vivunt, nostra quoque consita quaedam,
 
sed non et nostra poma legenda manu.
 
pro quibus amissis utinam contingere possit
 
hic saltem profugo glaeba colenda mihi! 50
 
ipse ego pendentis, liceat modo, rupe capellas,
 
ipse velim baculo pascere nixus oves;
 
ipse ego, ne solitis insistant pectora curis,
 
ducam ruricolas sub iuga curva boves,
 
et discam Getici quae norunt verba iuvenci, 55
 
adsuetas illis adiciamque minas,
 
ipse manu capulum pressi moderatus aratri
 
experiar mota spargere semen humo.
 
nec dubitem longis purgare ligonibus herbas,
 
et dare iam sitiens quas bibat hortus aquas, 60
← Önceki Şiir 8 · 3 / 4 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme