Thesauros Literature elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 8

 
at tibi, rex aevo, detur, fortissime nostro,
 
semper honorata sceptra tenere manu.
 
teque, quod et praestat quid enim tibi plenius optem .
 
Martia cum magno Caesare Roma probet.
 
sed memor unde abii, queror, o iucunde sodalis, 25
 
accedant accedunt nostris saeva quod arma malis,
 
ut careo vobis. Stygias scythicas detrusus in oras,
 
quattuor autumnos Pleias orta facit.
 
nec tu credideris urbanae commoda vitae
 
quaerere Nasonem, quaerit et illa tamen. 30
 
nam modo vos animo dulces reminiscor, amici,
 
nunc mihi cum cara coniuge nata subit :
 
aque domo rursus pulchrae loca vertor ad urbis,
 
cunctaque mens oculis pervidet usa suis.
 
nunc fora, nunc aedes, nunc marmore tecta theatra, 35
 
nunc subit aequata porticus omnis humo.
 
gramina nunc Campi pulchros spectantis in hortos,
 
stagnaque et euripi Virgineusque liquor.
 
at, puto, sic urbis misero est erepta voluptas,
 
quolibet ut saltem rure frui liceat! 40
← Önceki Şiir 8 · 2 / 4 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme