Şiir 8
A tibi dilecto missam Nasone salutem
accipe, pars animae magna, Severe, meae.
neve roga quid agam. si persequar omnia, flebis;
summa satis nostri si sit tibi nota mali.
vivimus assiduis expertes pacis in armis,
5
dura pharetrato bella movente Geta.
deque tot expulsis sum miles in exule solus :
tuta, neque invideo, cetera turba latet,
quoque magis nostros venia dignere libellos,
haec in procinctu carmina facta leges,
10
stat vetus urbs, ripae vicina binominis Histri,
moenibus et positu vix adeunda loci.
Caspios Aegisos, de se si credimus ipsis,
condidit, et proprio nomine dixit opus.
hanc ferus, Odrysiis inopino Marte peremptis,
15
cepit et in regem sustulit arma Getes.
ille memor magni generis, virtute quod auget,
protinus innumero milite cinctus adest.
nec prius abscessit, merita quam caede nocentum
audaces animos contuderat contuderit BC: corr, Riese populi. Versum om. AB
20