Şiir 6
Ecquid, ut audisti—nam te diversa tenebat
terra—meos casus, cor tibi triste fuit?
dissimules metuasque licet, Graecine, fateri,
si bene te novi, triste fuisse liquet.
non cadit in mores feritas inamabilis istos,
5
nec minus a studiis dissidet illa tuis.
artibus ingenuis, quarum tibi maxima cura est,
pectora mollescunt asperitasque fugit.
nec quisquam meliore fide complectitur illas,
qua sinit officium militiaeque labor.
10
certe ego cum primum potui sentire quid essem
—nam fuit attoniti attonito corr. Ehwald‘mens mea nulla diu—
hoc quoque fortunam fortunae σ sensi, quod amicus abesses,
qui mihi praesidium grande futurus eras.
tecum tunc aberant aegrae solacia mentis,
15
magnaque pars animi consiliique mei.
at nunc, quod superest, fer opem, precor, eminus unam,
adloquioque iuva pectora nostra tuo,
quae, non mendaci si quicquam credis amico,
stulta magis dici quam scelerata decet.
20