Thesauros Literature elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 5

 
sic ego constanter studium non utile servo,
 
et repeto, nollem quas coluisse, deas.
 
quid potius faciam? non sum, qui segnia ducam
 
otia : mors nobis tempus habetur iners.
 
nec iuvat in lucem nimio marcescere vino, 45
 
nec tenet incertas alea blanda manus,
 
cum dedimus somno quas corpus postulat horas,
 
quo ponam vigilans tempora longa modo?
 
moris an oblitus patrii contendere discam
 
Sarmaticos arcus, et trahar arte loci? 50
 
hoc quoque me studium prohibent adsumere vires,
 
mensque magis gracili corpore nostra valet,
 
cum bene quaesieris quid agam, magis utile nil est
 
artibus his, quae nil utilitatis habent.
 
consequor ex illis casus oblivia nostri; 55
 
hanc messem satis est si mea reddit humus,
 
gloria vos acuat, vos, ut recitata probentur
 
carmina, Pieriis invigilate choris,
 
quod venit ex facili, satis est componere nobis,
 
et nimis intenti causa laboris abest, 60
← Önceki Şiir 5 · 3 / 5 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme