Thesauros Literature elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 5

 
Ille tuos quondam non ultimus inter amicos,
 
ut sua verba legas. Maxime, Naso rogat,
 
in quibus ingenium desiste requirere nostrum,
 
nescius exilii ne videare mei.
 
cernis ut ignavum corrumpant otia corpus, 5
 
ut capiant vitium,capeant vitio ni moveantur, aquae,
 
et mihi siquis erat ducendi carminis usus,
 
deficit estque minor factus inerte situ.
 
haec quoque, quae legitis, siquid mihi. Maxime, credis,
 
scribimus invita vixque coacta manu. 10
 
non libet in talis animum contendere curas,
 
nec venit ad duros Musa vocata Getas.
 
ut tamen ipse vides, luctor deducere versum:
 
sed non fit fato mollior ille meo.
 
cum relego, scripsisse pudet, quia plurima cerno 15
 
me quoque, qui feci, iudice digna lini.
 
nec tamen emendo, labor hic quam scribere maior.
 
mensque pati durum sustinet aegra nihil,
 
scilicet incipiam lima mordacius uti,
 
et sub iudicium singula verba vocem? 20
← Önceki bölüm Şiir 5 · 1 / 5 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme