Thesauros Literature elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 13

 
et placui (gratare mihi) coepique poetae
 
inter inhumanos nomen habere Getas.
 
materiam quaeris? laudes: de Caesare dixi.
 
adiuta est novitas numine nostra dei.
 
nam patris Augusti docui mortale fuisse 25
 
corpus, in aetherias numen abisse domos:
 
esse parem virtute patri, qui frena rogatus
 
saepe recusati ceperit imperii:
 
esse pudicarum te Vestam, Livia, matrum,
 
ambiguum nato dignior anne viro: 30
 
esse duos iuvenes, firma adiumenta parentis,
 
qui dederint animi pignora certa sui.
 
haec ubi non patria perlegi scripta Camena,
 
venit et ad digitos ultima charta meos,
 
et caput et plenas omnes movere pharetras, 35
 
et longum Getico murmur in ore fuit.
 
atque aliquis scribas haec cum de Caesare, dixit
 
Caesaris imperio restituendus eras.
 
ille quidem dixit: sed me iam, Care, nivali
 
sexta relegatum bruma sub axe videt. 40
← Önceki Şiir 13 · 2 / 3 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme