Thesauros Literature elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 12

 
Quo minus in nostris ponaris, amice, libellis,
 
nominis efficitur condicione tui.
 
ast ego non alium prius hoc dignarer honore—
 
est aliquis nostrum si modo carmen honor.
 
lex pedis officio fortunaque nominis obstat, 5
 
quaque meos adeas est via nulla modos,
 
nam pudet in geminos ita nomen scindere versus,
 
desinat ut prior hoc incipiatque minor.
 
et pudeat. Si te, qua syllaba parte moratur,
 
artius adpellem Tuticanumque vocem. 10
 
nec nec et vel non corr. σ potes in versum Tuticani more venire,
 
fiat ut e longa syllaba prima brevis,
 
aut producatur,ut ducatur quae nunc correptius exit,
 
et sit porrecta longa secunda mora.
 
his ego si vitiis ausim corrumpere nomen, 15
 
ridear et merito pectus habere neger.
 
haec mihi causa fuit dilati muneris huius,
 
quod meus adiecto faenore reddet reddit amor,
 
teque canam quacumque nota, tibi carmina mittam,
 
paene mihi puero cognite paene puer, 20
← Önceki bölüm Şiir 12 · 1 / 3 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme