Thesauros Literature elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 11

 
Gallio, crimen erit vix excusabile nobis,
 
carmine te nomen non habuisse meo.
 
tu quoque enim, memini, caelesti cuspide facta
 
fovisti lacrimis vulnera nostra tuis.
 
atque utinam rapti iactura laesus amici 5
 
sensisses ultra, quod quererere, nihil!
 
non ita dis placuit, qui te spoliare pudica
 
coniuge crudeles non habuere nefas.
 
nuntia nam luctus mihi nuper epistula venit,
 
lectaque cum lacrimis sunt tua damna meis. 10
 
sed neque solari prudentem stultior ausim,
 
verbaque doctorum nota referre tibi:.
 
finitumque tuum, si non ratione, dolorem
 
ipsa iam pridem suspicor esse mora.
 
dum tua pervenit, dum littera nostra recurrens 15
 
tot maria ac terras permeat, annus abit.
 
temporis officium est solacia dicere certi,
 
dum dolor in cursu est et petit aeger opem.
 
at cum longa dies sedavit vulnera mentis,
 
intempestive qui movet monet illa, novat. 20
← Önceki bölüm Şiir 11 · 1 / 2 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme