Thesauros Literature elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 10

 
Haec mihi Cimmerio bis tertia ducitur aestas
 
litore pellitos inter agenda Getas.
 
ecquos tu silices, ecquod, carissime, ferrum
 
duritiae confers, Albinovane, meae?
 
gutta cavat lapidem, consumitur anulus usu, 5
 
atteritur et teritur corr. Heinsius pressa vomer aduncus humo.
 
tempus edax igitur praeter nos omnia perdit:
 
cessat duritia mors quoque victa mea.
 
exemplum est animi nimium patientes Ulixes,
 
iactatus dubio per duo lustra mari . 10
 
tempora solliciti sed non tamen omnia fati
 
pertulit, et placidae saepe fuere morae,
 
an grave sex annis pulchram fovisse Calypso
 
aequoreaeque fuit concubuisse deae?
 
excipit Hippotades, qui dat pro munere ventos, 15
 
curvet ut inpulsos utilis aura sinus,
 
nec bene cantantes labor est audire puellas:
 
nec degustanti lotos amara fuit.
 
hos ego, qui patriae faciant oblivia, sucos
 
parte meae vitae, si modo dentur, emam. 20
← Önceki bölüm Şiir 10 · 1 / 5 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme