Thesauros Literature elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 4

 
illum furtivae iuvere Cupidinis artes;
 
quas a me vellem non didicisset Amor.
 
ille domum rediit : nos his moriemur in arvis,
 
perstiterit laesi si gravis ira dei.
 
durius est igitur nostrum, fidissima coniunx, 45
 
illo, quod subiit Aesone natus, opus. onus
 
te quoque, quam iuvenem discedens urbe reliqui,
 
credibile est nostris insenuisse malis,
 
o, ego di faciant talem te cernere possim, possem: possim σ
 
caraque mutatis oscula ferre comis, 50
 
amplectique meis corpus non pingue lacertis,
 
et gracile hoc fecit dicere cura mei,
 
‘et narrare meos flenti flens ipse labores,
 
sperato numquam conloquioque frui,
 
turaque Caesaribus cum coniuge Caesare digna, 55
 
dis veris, memori debita ferre manu!
 
Memnonis hanc utinam lenito principe mater
 
quam primum roseo provocet ore diem!’
← Önceki Şiir 4 · 3 / 3 Sonraki bölüm →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme