Thesauros Literature elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 4

 
otia corpus alunt, animus quoque pascitur illis:
 
immodicus contra carpit utrumque labor,
 
aspice, in has partis quod venerit Aesone natus,
 
quam laudem a sera posteritate ferat.
 
at labor illius nostro leviorque minorque est, 25
 
si modo non verum nomina magna premunt,
 
ille est in Pontum Pelia mittente profectus,
 
qui vix Thessaliae fine timendus erat.
 
Caesaris ira mihi nocuit, quem solis ab ortu
 
solis ad occasus utraque terra tremit. 30
 
iunctior Haemonia est Ponto, quam Roma, Sinistro,sit histro corr. Burmann
 
et brevius, quam nos, ille peregit iter.
 
ille habuit comites primos telluris Achivae :
 
at nostram cuncti destituere fugam.
 
nos fragili ligno vastum sulcavimus aequor: 35
 
quae tulit Aesoniden, densa carina sacra carina (sa carina) vel firma carina fuit.
 
nec mihi Tiphys erat rector, nec Agenore natus
 
quas fugerem docuit quas sequererque vias.
 
illum tutata est cum Pallade regia Iuno:
 
defendere meum numina nulla caput, 40
← Önceki Şiir 4 · 2 / 3 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme