Thesauros Literature elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 4

 
Iam mihi deterior canis aspergitur aetas,
 
iamque meos vultus ruga senilis arat .
 
iam vigor et quasso languent in corpore vires,
 
nec, iuveni lusus qui placuere, iuvant.
 
nec, si me subito videas, agnoscere possis, 5
 
aetatis facta est tanta ruina meae.
 
confiteor facere hoc annos, sed et altera causa est,
 
anxietas animi continuusque labor.
 
nam mea per longos siquis mala digerat annos,
 
crede mihi, Pylio Nestore maior ero. 10
 
cernis ut in duris—et quid bove firmius?—arvis
 
fortia taurorum corpora frangat opus.
 
quae numquam vacuo solita est cessare novali,
 
fructibus assiduis lassa senescit humus.
 
occidet, ad Circi siquis certamina semper 15
 
non intermissis cursibus ibit equus,
 
firma sit illa licet, solvetur in aequore navis,
 
quae numquam liquidis sicca carebit aquis.
 
me quoque debilitat series inmensa malorum, laborum
 
ante meum tempus cogit et esse senem, 20
← Önceki bölüm Şiir 4 · 1 / 3 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme