Şiir 9
nec mihi credideris: extant decreta, quibus nos
laudat et inmunes publica cera facit,
conveniens miseris et quamquam gloria non est,sit
proxima dant nobis oppida munus idem.
nec pietas ignota mea est: videt hospita terra
105
in nostra sacrum Caesaris esse domo.
stant pariter natusque pius coniunxque sacerdos,
numina iam facto non leviora deo.
neu desit pars ulla domus, stat uterque nepotum,
hic aviae lateri proximus, ille patris.
110
his ego do totiens cum ture precantia verba,
Eoo quotiens surgit ab orbe dies.
tota, licet quaeras, hoc me non fingere dicet
officii testis Pontica terra mei.
Pontica me tellus, quantis hae possumus ara,ora
115
natalem ludis scit celebrare dei.
nec minus hospitibus pietas est cognita talis,
misit in has siquos longa Propontis aquas,
is quoque, quo laevus laetus fuerat sub praeside Pontus,
audierit frater forsitan ista tuus.
120