Thesauros Literature elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 6

 
te quoque idem liquido possum iurare precari,
 
o mihi non dubia cognite Brute nota.
 
nam cum praestiteris verum mihi semper amorem,
 
hic tamen adverso tempore crevit amor.
 
quique tuas pariter lacrimas nostrasque videret, 25
 
passuros poenam crederet esse duos.
 
lenem te miseris genuit natura, nec ulli
 
mitius ingenium, quam tibi, Brute, dedit:
 
ut qui quid valeas ignoret Marte forensi,
 
posse tuo peragi vix putet ore reos. 30
 
scilicet eiusdem est, quamvis pugnare videntur,
 
supplicibus facilem, sontibus esse trucem,
 
cum tibi suscepta est legis vindicta severae,
 
verba velut tinctu tinctum corr. Ehwald singula virus habent.
 
hostibus eveniat quam sis violentus in armis 35
 
sentire et linguae tela subire tuae.
 
quae tibi tam tenui cura limantur, ut omnes
 
istius ingenium corporis esse negent,
 
at si quem laedi Fortuna cernis iniqua,
 
mollior est animo femina nulla tuo. 40
← Önceki Şiir 6 · 2 / 3 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme