Şiir 5
aut, ubi erunt patres in Iulia templa vocati,
de tanto dignis consule rebus aget .
aut feret Augusto solitam natoque salutem,
deque parum noto consulet officio.
tempus ab his vacuum Caesar Germanicus omne
25
auferet . a magnis hunc colit ille deis.
cum tamen a turba rerum requieverit harum,
ad vos mansuetas porriget ille manus,
quidque parens ego vester agam fortasse requiret.
talia vos illi reddere verba volo:
30
‘vivit adhuc vitamque tibi debere fatetur,
quam prius a miti Caesare munus habet,
te sibi, cum fugeret, memori solet ore referre
barbariae tutas exhibuisse vias:
sanguine Bistonium quod non tepefecerit ensem,
35
effectum cura pectoris esse tui:
addita praeterea vitae quoque multa tuendae
munera, ne proprias attenuaret opes.
pro quibus ut meritis referatur gratia, iurat
se fore mancipii mancipium tuum tempus in omne tui.
40