Thesauros Literature elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 1

 
et levis haec meritis referatur gratia tantis:
 
si minus, invito te quoque gratus ero.
 
numquam pigra fuit nostris tua gratia rebus,
 
nec mihi munificas arca negavit opes.
 
nunc quoque nil subitis clementia territa fatis 25
 
auxilium vitae fertque feretque vel refertque vel referta feretque meae.
 
unde rogas forsan fiducia tanta futuri
 
sit mihi? quod fecit, quisque tuetur opus.
 
ut Venus artificis labor est et gloria Coi,
 
aequoreo madidas quae premit imbre comas: 30
 
arcis ut Actaeae vel eburna vel aerea aenea: aerea σ custos
 
bellica Phidiaca stat dea facta manu:
 
vindicat ut Calamis laudem, quos fecit, equorum:
 
ut similis verae vacca Myronis opus:
 
sic ego pars rerum non ultima, Sexte, tuarum 35
 
tutelaeque feror munus opusque tuae.
← Önceki Şiir 1 · 2 / 2 Sonraki bölüm →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme