Şiir 1
Accipe, Pompei, deductum carmen ab illo,
debitor est vitae qui tibi, Sexte, suae.
qui seu non prohibes a me tua nomina poni,
accedet meritis haec quoque summa tuis:
sive trahis vultus, equidem peccasse fatebor,
5
delicti tamen est causa probanda mei.
non potuit mea mens, quin esset grata, teneri.
sit precor officio non gravis ira pio.
o, o di quotiens ego sum libris mihi visus in in ab istis
impius, in nullo quod legerere loco!
10
o, quotiens, alii cum vellem scribere, nomen
rettulit in ceras inscia dextra tuum!
ipse mihi placuit mendis in talibus error,
et vix invita facta litura manu est,
"viderit! ad summam " dixi " licet ipse queratur!
15
hanc hanc a, i.e. a! pudet offensam non meruisse prius."
da mihi, siquid ea est, hebetantem pectora Lethen.
oblitus potero non tamen esse tui.
idque sinas oro, nec fastidita repellas
verba, nec officio crimen inesse putes,
20