Şiir 4
prome, quod inicias umeris victoribus, ostrum:
ipsa potest solitum nosse corona caput:
scuta sed et galeae gemmis radientur et auro,
stentque super vinctos iunctos vel victos trunca tropaea viros:
oppida turritis cingantur eburnea muris,
105
fictaque res vero more putetur agi.
squalidus inmissos fracta sub harundine crines
Rhenus et infectas sanguine portet aquas,
barbara iam capti poscunt insignia reges
textaque fortuna divitiora sua,
110
et quae praeterea virtus invicta tuorum
saepe parata tibi, saepe paranda facit,
di, quorum monitu sumus eventura locuti,
verba, precor, celeri nostra probate fide.