Şiir 4
scilicet adfectus similes, aut impetus idem
rebus ab auditis conspicuisque venit!
nec nitor argenti, quem vos vidistis, et auri
quod mihi defuerit, purpuraque illa, queror:
sed loca, sed gentes formatae mille figuris
25
nutrissent carmen proeliaque ipsa meum,
et regum vultus, certissima pignora mentis, mentis gentis
iuvissent aliqua forsitan illud opus.
plausibus ex ipsis populi laetoque favore
ingenium quodvis incaluisse potest:
30
tamque ego sumpsissem tali clamore vigorem,
quam rudis audita miles ad arma tuba.
pectora sint nobis nivibus glacieque licebit
atque hoc, quem patior, frigidiora loco,
illa ducis facies in curru stantis eburno
35
excuteret frigus sensibus omne meis.
his ego defectus dubiisque auctoribus usus
ad vestri venio iure favoris opem.
nec mihi nota ducum nec sunt mihi nota locorum
nomina, materiam non habuere manus.
40