Thesauros Literature elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 1

 
nec rursus iubeo dum sit vacuissima quaeras:
 
corporis ad curam vix vacat illa sui.
 
omnia ...........
 
per rerum turbam tu quoque oportet eas.
 
cum tibi contigerit vultum Iunonis adire, 145
 
fac sis personae, quam tueare, memor.
 
nec factum defende meum; mala causa silenda est.
 
nil nisi sollicitae sint tua verba preces,
 
tum lacrimis demenda mora est, summissaque terra terrae
 
ad non mortalis brachia tende pedes. 150
 
tum pete nil aliud, saevo nisi ab hoste recedam;
 
hostem Fortunam sit satis esse mihi.
 
plura quidem subeunt, sed conturbata sunt turbata: conturbata σ timore
 
haec quoque vix poteris voce tremente loqui.
 
suspicor hoc damno fore non tibi. sentiet illa 155
 
te maiestatem pertimuisse suam.
 
nec, tua si fletu scindentur verba, nocebit:
 
interdum lacrimae pondera vocis habent,
 
lux etiam coeptis facito bona talibus adsit
 
horaque conveniens auspiciumque favens. 160
← Önceki Şiir 1 · 8 / 9 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme