Thesauros Literature elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 1

 
utque iuvent alii, tu debes vincere amicos,
 
uxor, et ad partis prima venire tuas.
 
magna tibi imposita est nostris persona libellis:
 
coniugis exemplum diceris esse bonae.
 
hanc cave degeneres, ut sint praeconia nostra 45
 
vera, vide famae quod tuearis opus.
 
ut nihil ipse querar, tacito me fama queretur,
 
quae debet, fuerit ni tibi cura mei,
 
exposuit memet populo Fortuna videndum,
 
et plus notitiae, quam fuit ante, dedit. 50
 
notior est factus Capaneus a fulminis ictu .
 
notus humo mersis Amphiaraus equis,
 
si minus errasset, notus minus esset Ulixes:
 
magna Philoctetae vulnere fama suo est.
 
si locus est aliquis tanta inter nomina parvis, 55
 
nos quoque conspicuos nostra ruina facit,
 
nec te nesciri patitur mea pagina, qua non
 
inferius Coa Bittide bit tibi de etc. corr. Merkel nomen habes,
 
quicquid ages igitur, scaena spectabere magna,
 
et pia non paucis parvis testibus uxor eris. 60
← Önceki Şiir 1 · 3 / 9 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme