Thesauros Literature elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 2

 
at tu tam placido, quam nos quoque sensimus illum
 
iudice pro lacrimis ora resolve meis.
 
non petito petis vel pete corr. Daumius ut bene sit, sed uti male tutius, utque
 
exilium saevo distet ab hoste meum,
 
quamque dedere mihi praesentia numina vitam, 105
 
non adimat stricto squalidus ense Getes:
 
denique, si moriar, subeam pacatius arvum,
 
ossa nec a Scythica nostra premantur humo,
 
nec male compositos, ut scilicet exule dignum,
 
Bistonii cineres ungula pulset equi, 110
 
et ne, si superest aliquis post funera sensus,
 
terreat et Manes Sarmatis umbra meos.
 
Caesaris haec animum poterant audita movere,
 
Maxime, movissent si tamen ante tuum.
 
vox, precor, Augustas pro me tua molliat aures, 115
 
auxilio trepidis quae solet esse reis,
 
adsuetaque tibi doctae dulcedine linguae
 
aequandi superis pectora flecte viri.
 
non tibi Theromedon crudusque rogabitur Atreus,
 
quique suis homines pabula fecit equis, 120
← Önceki Şiir 2 · 6 / 8 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme