Thesauros Literature elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 8

 
fallor an irati mihi sunt in imagine vultus,
 
torvaque nescio quid forma minantis habet?
 
parce, vir inmenso maior virtutibus orbe,
 
iustaque vindictae supprime lora tuae.
 
parce, precor, precor puer saecli decus indelebile admirabile vel o venerabile nostri, 25
 
terrarum dominum quem tua cura facit.
 
per patriae nomen, quae te tibi carior ipso est,
 
per numquam surdos in tua vota deos,
 
perque tori sociam, quae par tibi sola reperta est,
 
et cui maiestas non onerosa tua est, 30
 
perque tibi similem virtutis imagine natum,
 
moribus adgnosci qui tuus esse potest,
 
perque tuos, vel avo dignos, vel patre nepotes,
 
qui veniunt magno per tua iussa gradu,
 
parte leva minima nostras et contrahe poenas, 35
 
daque, procul Scythico qui sit ab hoste, locum.
 
et tua, si fas est, a Caesare proxime Caesar,
 
numina sint precibus non inimica meis.
 
sic fera quam primum pavido Germania vultu
 
ante triumphantis serva feratur equos: 40
← Önceki Şiir 8 · 2 / 4 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme