Thesauros Literature elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 4

 
Accipe conloquium gelido Nasonis ab Histro,
 
Attice, iudicio non dubitande meo.
 
ecquid adhuc remanes memor infelicis amici,
 
deserit an partis languida cura suas?
 
non ita di mihi sunt tristes, ut credere possim 5
 
fasque putem iam te non meminisse mei.
 
ante oculos nostros posita est posita est tua est vel tua stat etc. tua semper imago,
 
et videor vultus mente videre tuos.
 
seria multa mihi tecum conlata recordor,
 
nec data iucundis tempora pauca iocis, 10
 
saepe citae longis visae sermonibus horae,
 
saepe fuit brevior quam mea verba dies.
 
saepe tuas venit factum modo carmen ad auris
 
et nova iudicio subdita Musa tuo est.
 
quod tu laudaras, populo placuisse putabam. 15
 
hoc pretium curae dulce regentis recentis vel monentis erat.
 
utque meus lima rasus liber esset amici,
 
non semel admonitu facta litura tuo est.
 
nos fora viderunt pariter, nos porticus omnis,
 
nos via, nos iunctis curva theatra locis, 20
← Önceki bölüm Şiir 4 · 1 / 2 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme